Elzevier, p. 80
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CLXIX.
In quo vitiosa.

Ast ridetur Avarus cum Zelotypia ducitur pro suo Thesauro, id est cum illi oculis incubat, nec ab illo unquam recedere vult, ne quis eum furetur : nec enim pecunia meretur tantâ curâ asservari. Et contemnimus virum qui suae uxoris Zelotypus est, cùm indicio sit eam ab ipso nonamari uti par erat, quod vel de se vel de illa male opinetur. Dico quod illam non recte diligat : nam si vero Amore eam prosequeretur, nulla ratione ad sequius de illa suspicandum propenderet ; Ac propriè non eam amat, sed solummodò bonum quod in eo situm arbitratur ut solus eam possideat : nec metueret jacturam hujus boni, nisi eo se indignum aut suam uxorem infidelem esse judicaret. Caeterum haec Passio nonnisi ad suspiciones et diffidentias refertur : propriè enim non est Zelotypia, conari aliquod malum vitare cum ejus metuendi justa causa subest.