ARTICVLVS CLXX.
De Animi fluctuatione.

Animi fluctuatio est quoque species Metus, quae dum retinet Animam quasi in dubia lance inter plures actiones quas facere potest, in causa est ut nulllam exequatur, et sic habeat tempus ad eligendum antequam se determinet ; In quo revera habet quendam usum qui bonus est : Verum cum ulterius durat quam par est, et illud tempus deliberationi impendit, quod requirebatur ad agendum, pessima est. Dico autem eam esse species Metus ; quamvis accidere possit, cum datur optio plurimarum rerum, quarum bonitas valdè aequalis apparet, ut incerti et fluctuantes haeremus, etsi nullus propterea subsistit Metus. haec enim species fluctuationis procedit solum à subjecto quod se offert, non autem ulla commotione spirituum. Quare Affectus non est, nisi in quantum metus errandi in electione ejus auget incertitudinem, Verum hic metus tam ordinarius et tam vehemens est in quibusdam, ut saepè, etsi nihil occurat eligendum, nec nisi unica res sese offerat vel sumenda vel omittenda, eos tamen detineat, et efficiat ut inutiliter subsistant in aliis exquirendis. Et tum est excessus Fluctuationis, ortus ex nimio Desiderio benè Elzevier, p. 81
Image haute résolution sur Gallica
agendi, et imbecillitate Intellectus, qui destitutus notionibus perspicuis et distinctis, nonnisi multas confusas habet. Quare remedium contra hunc excessum erit assuefacere formandis judiciis certis et determinatis de omnibus rebus quae ses offerunt, et censendo semper officium praestari, cum sit quod melius esse judicatur, esti forte pessime judicetur.