ARTICVLVS CLXXV.
De Usu Pusillanimitatis.
Quamvis autem mihi persuadere nequeam Naturam indidisse hominibus ullum Affectum qui semper vitiosus sit, nullumque usum bonum et laudabilem habeat, tamen vix conjicere possum cui bono hi duo queant inservire. Mihi solummodò videtur Pusillanimitatem quendam usum habere, cum homines eximit à suscipendis laboribus ad quos ferendos incitari possent verisimilibus quibusdam rationibus, nisi aliae certiores rationes ex quibus inutiles judicantur, excitassent hunc Affectum. Nam praeterquam quod eximit animam ab his laboribus, inservit quoque corpori, in eo quod retardato motu spirituum, impedit quominus ejus vires dissipentur. At vulgo et ut plurimum admodum noxius est, qui abducit voluntatem ab actionibus utilibus. Quoniam vero non oritur aliunde quam Elzevier, p. 83
Image haute résolution sur Gallica ex eo quod non satis habetur Spei aut Cupiditatis, illi corrigendo sufficiet hos duos Affectus in se ipso intendisse et auxisse.