ARTICVLVS CLXXVI.
De usu Consternationis.

Quod attinet Consternationem, non video qui unquam laudabilis vel utilis possit esse : nec Affectus specialis est, sed merus excessus Pusillanimitatis, Stuporis et Metus, qui semper vitiosus est ; sicut Audacia excessus est Animositatis, qui semper bonus habetur, modo finis qui intenditur sit bonus. Et quia praecipua causa Consternationis est inopinatus incursus, nihil melius est illi praecavendo quam uti praemeditatione, seque ad omnes eos eventus praeparare quorum metus eum producere potest.