ARTICVLVS CLXXVII.
De Morsu Conscientiae.

Morsus Conscientiae est species Tristitiae ortae ex dubitatione sive scrupulo qui injicitur num id quod sit vel factum est bonum sit, nec ne. Et necessario praesupponit dubitationem : Nam si planè constaret id quod sit malum esse, ab eo faciendo abstineretur, quoniam voluntas non fertur nisi in ea quae aliquam bonitatis speciem prae se ferunt. Et si constaret id quod jam factum est malum esse, ejus poenitentia qui fecit tangeretur, non simplici morsu. Usus autem hujus Affectus est, quod efficiat ut expendatur num res de qua dubitatur sit bona nec ne, et impediat ne fiat alia vice, quamdiu non constat bonam esse : sed quia malum praesupponit, praesteret nunquam ejus sentiendi causam dari : ac praeveniri potest iisdem mediis quibus Fluctuatio potest excuti.