Elzevier, p. 11
Image haute résolution sur GallicaARTICVLVS XVIII.
Image haute résolution sur Gallica
ARTICVLVS XVIII.
De Voluntate.
Rursus nostrae voluntates sunt duplices, nam quaedam sunt actiones animae, quae in ipsa anima terminantur ; sicuti cum volumus Deum amare, aut in genere applicare nostram cognitionem alicui objecto quod non est materiale : Aliae sunt actiones quae terminantur ad nostrum corpus ; ut cùm ex eo solo quod habemus ambulandi voluntatem, fit ut nostra crura moveantur et progrediamur.