Elzevier, p. 86
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CLXXXIV.
Unde fiat ut Invidi plerumque sint colore livido.

Caeterum nullum est vitium quod aeque obsit felicitati humanae ac Invidia. Nam praeterquam quod qui eâ laborant seipsos excruciant, conturbant insuper quantum possunt voluptatem aliorum. Et utplurimum coloris sunt lividi, id est pallidi, mixti flavo et nigro, et quasi contuso sanguine, unde fit ut Invidia Latinè vocetur Livor. Quod optimè convenit cum iis quae supra dicta sunt de motibus sanguinis in Tristitia et Odio. Nam hoc efficit ut flava bilis quae venit ex parte inferiori jecoris, et atra quae venit ex liene, sese diffundant ex corde per arterias in omnes venas ; et illa facit ut sanguis venarum minus habeat caloris et lentiùs fluat solito, quod sufficit daciendo colori livido. Sed quia bilis tam flava quam atra potest quoque submitti in venas ab aliis plurimis causis, nec Invidia illas eò propellit satis copiosè ad mutandum vultus colorem, nisi fuerit intensissima et diuturna, non censendi sunt omnes illi in quibus iste color apparet ad eam proclives esse.