ARTICVLVS CLXXXVI.
Qui sint maximè Misericordes.
Illi qui se valde debiles sentiunt et obnoxios adversae fortunae, videntur aliis propensiores ad hunc Affectum ; quia sibi repraesentant alienum malum ceu quod sibi quoque queat evenire, et sic ad Misericordiam moventur magis ex Amore sui quàm aliorum.