ARTICVLVS XIX.
De Perceptione.

Perceptiones nostrae sunt etiam duarum specierum, et quaedam animam pro causa habent, aliae corpus. Eae quae animam pro causa habent, sunt perceptiones nostrarum voluntatum, et omnium Imaginationum aut aliarum cogitationum quae ab ea pendent. Nam certum est nos non posse quicquam velle, quin non percipiamus simul nos id velle. Et quamvis respectu nostrae animae sit Actio aliquid velle, potest etiam dici in illa esse Passionem percipere quod velit. Attamen quia haec perceptio et haec voluntas revera idem sunt, denominatio semper fit ab eo quod nobilius est ; et sic non solet appellari Passio, sed solummodò Actio.