Elzevier, p. 88
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS CXC.
De Satisfactione sive Acquiescentia in seipso.

Satisfactio sive Acquiescentia in seipsis, quam semper illi consequuntur qui constanter insistunt virtuti, est habitus in eorum anima qui vocatur Tranquillitas et Quies Conscientiae : sed ea quae de novo comparatur ubi recenter aliquid factum est quod bonum putatur, est Passio, nempe species Laetitiae quam omnium esse dulcissimam arbitror, quia ejus causa non aliunde quam à nobis pendet. Attamen ubi illa causa justa non est, id est cum actiones ex quibus multum satisfactionis obtinetur non sunt magni momenti, vel etiam vitiosae sunt, ridicula est, et nonnisi superbiae et absurdae arrogantiae producendae inservit. Quod specialiter observari potest in iis qui, cum se religiosos putent, Hypocritae demum et superstitiosi sunt, id est qui eo quod saepe frequentent Templa, multas recitent preces, capillos tonsos habeant, jujunent, eleemosynas largiantur, se plane perfectos putant, et sibi imaginantur se ita in gratia apud Deum esse, ut nihil facere queant quod ipsi displiceat, et omne quod ispis sua Passio suggerit bonum zelum esse ; etsi quandoque suggerat maxima crimina quae in homines cadere possint, ut prodere Urbes, trucidare Principes, exterminare integros populos ob id solùm quod suas opiniones non sequantur.