ARTICVLVS CXCI.
De poenitentia.
Paenitentia est directe contraria Satisfactioni sive Acquiescentiae in seipso, estque species Tristitiae, quae procedit ex eo quod credimus aliquid mali nos perpetrasse. Est autem valde amara, quia ejus causa non aliunde quam à nobis est. Quod tamen non impedit quominus utilissima sit, quando actio cujus nos poenitet revera mala est, ejusque certam habemus notitiam, quia ad aliàs melius agendum nos incitat. sed saepè evenit ut imbecilliores animi poenitentiâ ducantur eorum quae fecerunt, etiamsi ea mala esse certo nesciant, ac solùm id ita sibi persuadent quia metuunt, et si contrarium fecissent ejus similiter ipsos poeniteret ; quae in illis imperfectio est commiseratione digna. Remedia vero huic defectui eadem sunt quae inserviunt Fluctuationi tollendae.