Elzevier, p. 89
Image haute résolution sur GallicaARTICVLVS CXCII.
Image haute résolution sur Gallica
ARTICVLVS CXCII.
De Favore.
Favor propriè est cupiditas videndi bonum evenire ei erga quem bonâ ferimur voluntate ; sed hic utor isto vocabulo ad hanc significandam voluntatem, quatenus in nobis excitatur bonâ quadam actione illius cui bene volumus. Propendemus enim naturaliter in amorem eorum qui res patrant quas existimamus bonas, etiamsi ex illis nihil boni ad nos redeat. Favor in illa significatione est species Amoris, non Cupiditatis, etiamsi cupiditas videndi benè esse ei cui favetur eum semper comitetur ; et ordinariò jungitur Commiserationi, quia adversa quae miseris evenire videmus efficiunt ut magis ad eorum merita mentem reflectamus.