ARTICVLVS CXCIII.
De Gratitudine.
Gratus quoque animus est Amoris species excitata in nobis aliqua actione ejus in quem fertur, quaque credimus cum nobis benefecisse, aut saltem benefacere in animo habuisse. Ita continet idem quod Favor, et id amplius, quod innitatur actioni quae nos tangit, et de qua etiam gratias referre desideramus ; Idcirco longe majorem vim habet, praesertim in animis vel tantillum nobilibus et generosis.