ARTICVLVS CXCIX.
De Ira.
Iraest etiam species Odii et Aversionis, quam habemus erga eos qui aliquod malum fecerunt, aut qui conati sunt nocere, non indifferenter quibusvis, sed speciatim nobis. Atque sic idem continent quod Indignatio, et hoc amplius quod fundamentum habeat in actione quae nos spectat, et cujus ulciscendae Cupiditate tenemur. Haec enim cupiditas illam ferè semper comitatur, ac directe opponitur Gratitudini, ut Indignatio Favori. Verum incomparabiliter vehementior est aliis hisce tribus Affectibus, quia Cupiditas repellendi res noxias et sese ulscendi est omnium urgentssimum : Haecque Cupiditas juncta Amori sui ipsius, Irae suppeditat omnem sanguinis agitationem quam Animositas et Audacia efficere possunt ; et Odium efficit ut hunc agitationem suscipiat praecipuè sanguis biliosus qui ex liene venit, et ex parvis venis jecoris, et ingreditur in cor, in quo propter ipsius copiam et naturam bilis quam admixtam habet, excitat calorem longè asperiorem et ferventiorem eo qui potest excitari ab Amore aut Laetitia.