Elzevier, p. 2
Image haute résolution sur GallicaARTICVLVS II.
Image haute résolution sur Gallica
ARTICVLVS II.
Ad cognoscendas Passiones Animae, ejus functiones à corporis
functionibus distinguendas esse.
Tvm etiam considero nos non animadvertere ullam subjectum dari, quod in animam nostram agat magis immediatè quàm corpus cui juncta est, et per consequens cogitandum illud ipsum quod in ea Passio vocantur, in hoc vulgo Actionem esse ; ita ut nulla tutior detur via deveniendi in cognitionem nostrarum Passionum, quàm si prius expendatur differentia quae est inter animam et corpus, ut cognoscatur utri unaquaeque functionum quae in nobis sunt sit attribuenda.