Image haute résolution sur Gallica
ARTICVLVS CC.
Quare minus metuendi qui ex Ira erubescunt quam qui pallent.
Sunt autem signa externa hujus Passionis diversa, secundùm varia temperamenta personarum, et varietatem aliarum Passionum ex quibus componitur aut quae ili junguntur. sic nonnulli videntur pallescere aut tremere cum irascunt, et alii erubescere vel etiam lachrymari. Et vulgo censetur Ira eorum qui pallent magis metuenda, quam eorum qui erubescunt. Cujus rei ratio est, quòd ubi nolumus aut non possumus nos aliter ulcisci quam vultu et verbis, explicamus omnem nostrum calorem omnemque nostram vim ab initio ipsius commotionis, unde rubor : et quandoque desiderium et commiseratio nostri ipsius, quod aliter nos ulcisci nequeamus, in causa est ut lachrymemur. At qui è contrario se servant et determinant majori ultioni, tristes sunt, eo quod putent ad id se teneri eâ actione ob quam irascuntur ; quandoque etiam metuunt mala quae sequi possunt ex consilio suscepto ; quod primo obtutu eos reddit pallidos, frigidos, et trementes ; Ast ubi postea suam ultiorem exequuntur, eò magis incalescunt quo frigidiores ab initio fuerant ; sicut videmus febres quae à frigore incipiunt ut plurimum vehementiores esse.