ARTICVLVS CCI.
Dari duas Irae species, et optimos quosque priori magis
esse obnoxios.
Inde monemur duas species Irae posse distingui, quarum una proptissima est, et valde se prodit foris, sed tamen parum praestat et facilè sedari potest ; altera quae non ita ab initio apparet, sed magis corrodit, et quae effectus periculosiores habet. Qui multum Bonitatis et Amoris habent, priori sunt magis obnoxii. Non enim oritur ex profundo odio, sed ex subitanea Aversione quae eos derepente occupat ; quia cum eò propendeant ut imaginentur omnia debere eo modo procedere quem otpimum judicant, quamprimum aliter evenit id mirantur, et inde offenduntur, saepè etiam etsi res eos speciatim non spectet ; quia cùm multum diligant, causam eorum quos amant eo animo suscipiunt ac si sua fert : et sic Elzevier, p. 93
Image haute résolution sur Gallica quod nihil nisi materia indignationis in aliis esset, ipsis abit in causam irae. Et quia inclinatio quâ propendent ad amandum efficit ut semper habeanti multum caloris et multum sanguinis in corde, nequit aversio quae eos derepente occupat tam parum eò propellere, quin statim id excitet magnam commotionem in illo sanguine. Verum haec commotio parum durat, quia vis inopinatae aversionis non continuat ; et quamprimum deprehendunt rem ob quam irati sunt non debuisse eos tantum commovere, illius poenitentia ducuntur.