ARTICVLVS CCII.
Animas imbecilles et abjectas alterâ magis abripi.

Altera Irae species, in qua praedominantur Odium et Tristitia, non ita primo obtutu apparet, nisi forsan in eo quod pallorem inducat faciei : sed ejus vis paulatim augetur agitatione quam fervens vindictae Cupiditas excitat in sanguine, qui permixtus bili quae propellitur ad cor ex parte inferiori jecoris et lienis, in eo excitat calorem asperum admodum et pungentem. Et sicut generosiores sunt animae illae quae plus gratitudinis habent, ita illae sunt superbiores et viliores infirmioresque quae se magis abripi patiuntur ab hac specie Irae : Eo enim injuriae majores apparent, quo superbia facit ut quis seipsum magis aestimet ; quin etiam quo pluris fiunt bona quae auferunt, quae eo magis aestimantur quo anima imbecillior et abjectior fuerit, quoniam ab iis pendent.