ARTICVLVS CCIII.
Generositatem esse pro remedio Irae excessus.
Caeterum, etsi hic Affectus utilis sit ad suppeditandum nobis vigorem necessarium propulsandis injuriis, nullis tamen excessus majori cura vitandi veniunt, quod pertubantes judicium saepe in ea inducant errata quorum postea poenitere oportet ; imo quandoque impediant ne tam bene repllantur hae injuriae quam aliàs fieri posset, si minus adesset commotionis. Verum sicut nihil est quod Iram magis intendat quam superbia, ita credo Generositatem optimum esse remedium contra illius excessus ; quia dum facit ut parvipendantur omnia bona quae possunt auferri, et contra maximi Elzevier, p. 94
Image haute résolution sur Gallica fiat libertas et imperium absolutum in semetipsum, quod perit ubi ab alio laedi possumus, efficit ut contemptu solo aut ad summum indignatione ulciscamur eas injurias ex quibus alii solent offendi.