ARTICVLVS CCVI.
De Usu harum duarum Passionum.

Gloria autem et Pudor eundem usum habent, in eo quod nos ad virtutem incitent, illa spe, haec metu ; solummodo instrui debet judicium de iis quae revera digna sunt vituperio vel laude, ne pudor obrepat ex bene factis, aut gloria ex vitiis, ut pluribus evenit. At non convenit penitus exuere hos Affectus, ut olim faciebant Cynici : Etsi enim populus pessime judicet, attamen quia sine ipso vivere non possumus, et nostra refert ab illo aestimari, saepe debemus ejus opiniones sequi potius quam nostras, quoad externa nostrarum actionum.