Image haute résolution sur Gallica
ARTICVLVS CCVII.
De Impudentia.
Impudentia sive Inverecundia quae Pudoris contemptus est, et saepè etiam Gloriae, non est Passio ; quia nobis nullus inest motus specialis spirituum qui eam excitet ; sed vitium est oppositum Pudori atque etiam Gloriae, quatenus utraque bona est : sicut Ingratitudo opponitur Gratitudini, et Crudelitas Commiserationi. Praecipua vero Impudentiae causa oritur ex gravibus contumelis quibus aliquis saepe affectus fuerit. Nemo enim dum juvenis est non putat laudem bonum esse, et infamiam malum, majoris momenti ad vitam quam postea experientiâ liquet nonnullis, ubi post passas insignes quasdam contumelias honore se vident penitus destitutos et spretos ab omnibus. quare illi impudentes fiunt et inverecundi, qui bonum et malum ex commoditatibus corporei metientes, vident se illas aeque possidere post has contumelias ac ante ; imo etiam aliquando melius, quod exonorentur multis necessitatibus ad quas honor ipsos obligabat ; et quod si jactura bonorum suo infortunio juncta sit, extent personae piae à quibus in eo subleventur.