Image haute résolution sur Gallica
ARTICVLVS XXI.
De Imaginationibus quae pro causa habent solum corpus.
Inter perceptiones quae corporis operâ producuntur maxima pars earum pendent à nervis ; sed quaedam etiam sunt quae ab illis non pendent, et quae nominantur Imaginationes, ut illae de quibus modò locutus sum ; à quibus tamen differunt in eo, quòd voluntas nostra in illis formandis non occupetur ; unde non possunt reponi in numero actionum animae : Nec alliunde procedunt quàm ex eo quòd spiritus diversimodè agitati, et reperientes vestigia diversarum impressionum quae praecesserunt in cerebro, cursum eò dirigunt fortuitò per quosdam poros potius quàm per alios. Tales sunt illusiones nostrorum somniorum, et Phantasiae quae nobis vigilantibus accidunt, cum cogitatio nostra negligenter vagatur, nulli rei sese addicens. Etsi autem quaedam harum Imaginationum sint Passiones sive Affectus animae, sumpto illo vocabulo in magis propria et specialiori significatione, et possint ita omnes nominari, si in significatu generaliori idem nomen sumatur ; attament quia non habent causam tam notabilem et tam determinatam ac perceptiones quas anima recipit operâ nervorum ; et quia videntur earum tantum esse umbra et pictura, antequam possimus eas commodè distinguere, consideranda est quae inter illas alias intercedit differentia.