ARTICVLVS XXVI.
Imaginationes qui solum pendent à motu fortuito spirituum, posse
non minus veras Passiones esse, quàm perceptiones
quae pendent à nervis.

Superest hîc notandum, omnes easdem res quas anima percipit operâ nervorum, ipsi quoque posse repraesentari per cursum fortuitum spirituum, absque ullâ aliâ differentiâ, nisi quod impressiones quae veniunt in cerebrum per nervos, soleant magis vivae et expressiores esse illis quas spiritus excitant ; quod fecit ut dicerem in articulo 21 has esse instar umbrae et picturae aliarum. Notandum etiam quandoque evenire hanc picturam ita similem esse rei quam repraesentat, ut possit decipi quis ab eo quoad perceptiones quae referuntur ad objecta quae sunt extra nos, aut quod eas, quae referuntur ad quasdam partes nostri corporis ; verum nulli deceptioni locum esse quod passiones, quia tam propinquae et intimae animae nostrae sunt, ut ei sit impossibile illas sentire, quin revera sint tales quales eas sentit. sic saepè cum dormimus, imo quandoque vigilantes, nobis tam vehementer imaginamur quaedam, ut putemus ea coram videre aut sentire in nostro corpore, quamvis ei nullo modo insint. Verum etsi dormiamus ac somniemus, tristes nosmetipsos vel commotos aliâ aliquâ Passione sentire non possumus, quin verissimum sit animam in se habere hanc Passionem.