ARTICVLVS XXVIII.
Explicatio primae partis hujus definitionis.

Possunt nominari Perceptiones, cum hoc vocabulum usurpatur generaliùs ad significandas omnes cogitationes quae non sunt actiones animae aut volitiones : verum non cum adhibetur demum ad significandas notiones evidentes. nam experientia docet eos qui magis à Passionibus suis agitantur, non melius illas nosse quàm alii suas, easque esse ex numero perceptionum quas arctum foedus quod inter animam et corpus est reddit confusas et obscuras. Possunt quoque vocari sensus sive sensationes, quia in anima recipiuntur eodem modo quo objecta sensuum externorum, nec aliter ab ea cognoscuntur. Sed adhuc melius dici queunt commotiones animae, non solùm quia hoc nomen potest tribui omnibus mutationibus quae in ipsa fiunt, id est omnibus diversis cogitationibus quae ipsi obveniunt, sed speciatim quia ex omnibus speciebus cogitationum quas habere potest, nulla aliae eam adeò agitant et quatiunt ac istae Passiones.