ARTICVLVS XXIX.
Explicatio alterius partis.

Addo eas speciatim referri ad animam, ad illas distinguendum ab aliis sensationibus, quarum aliae rejiciuntur in objecta externa, ut odores, sonos, colores ; aliae in nostrum corpus, ut fames, sitis, dolor. Addo quoque eas effici, nutriri, et corroborari per quendam motum spirituum, ad eas distinguendas à nostris volitionibus, quae nominari possunt commotiones animae quae ad illam referuntur, sed quae ab ipsamet efficiuntur ; sicut etiam ad explicandam earum ultimam et magis propinquam causam, quae rursus distinguit ab aliis sensationibus.