Elzevier, p. 16
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XXX.
Animam esse unitam omnibus corporis partibus conjunctim.

Sed ut haec perfectius intelligantur, oportet scire animam esse revera junctam toti corpori, nec posse proprie dici eam esse in quadam parte ejus, exclusivè ad alias, quia id unum est, et quodammodo indivisibile ratione dispositionis suorum organorum, quae omnia ita ad se mutuo referuntur, ut quodam ex illis ablato reddatur totum corpus mancum et defectivum : et quoniam ipsa ejus naturae est quae nullam relationem habet ad extensionem, vel dimensiones, aut alias proprietates materiae ex qua corpus constat, sed solummodo ad totam compagem organorum ipsius : ut vel inde liquet, quod animae dimidia vel tertia pars nullo modo concipi possit, aut quam extensionem occupet, et quod minor non sit etiamsi resecetur aliqua pars corporis, sed ab eo integra separetur cum compages organorum ejus dissolvitur.