ARTICVLVS XXXI.
Dari glandulam in cerebro, in qua anima suas functiones specialius
quam in aliis partibus excerceat.
Sciendum quoque quod licet anima sit juncta toti corpori, in illo tamen est quaedam pars in qua exercet suas functiones specialius quàm in caeteris omnibus. Et vulgò creditur hanc partem esse cerebrum, aut forte cor ; cerebrum, quia ad ipsum referuntur organa sensuum ; et cor, quoniam tamquam in ipso Passiones sentiuntur. Sed rem accuratè examinando mihi videor evidenter cognovisse, partem eam corporus in qua anima exercet immediatè suas functiones nullatenus esse cor, neque etiam totum cerebrum : sed solummodò maximè intimam partium ejus, quae est certa quaedam glandula admodum parva, sita in medio substantiae ipsius, et ita suspensa supra canalem per quem spiritus cavitatum cerebri anteriorum communicationem habent cum spiritibus posterioris, ut minimi motus qui in illa sunt multum possint ad mutandum cursum horum spirituum, et reciproce minimae mutationes quae accidunt cursui spirituum multum inserviant mutandis motibus hujus glandulae.