Image haute résolution sur Gallica
ARTICVLVS XXXII.
Quomodo cognoscatur hanc glandulam esse praecipuam
animae sedem.
Ratio quae movet ut credam animam non posse habere in toto corpore alium aliquem locum praeter hanc glandulam, ubi immediatè exerceat suas functiones, haec est ; quod considerem alias omnes partes nostri cerebri duplices esse, prout etiam habemus duos oculos, duas manus, duas aures, et denique omnia organa nostrorum sensuum externorum sunt duplicia : Et quia non nisi unam et simplicem cogitationem unius rei eodem tempore habemus, necessariò oportet dari aliquem locum, in quo duae Imagines quae à duobus oculis veniunt, aut duae illae aliae impressiones, quae ab unico objecto veniunt per duplicia organa aliorum sensuum, possint convenire in unum antequam ad animam perveniant, ne ipsi repraesentent duo pbjecta loco unius. Et facile concipere est has imagines aut alias impressiones uniri in hac glandula, operâ spirituum qui replent cavitates cerebri ; sed nullus locus alius in corpore est in quo ita possint uniri, nisi quatenus in hac glandula unitae fuerint.