Elzevier, p. 18
Image haute résolution sur Gallica

ARTICVLVS XXXIV.
Quomodo anima et corpus agant in se invicem.

Concipiamus igitur hic animam habere suam sedem principalem in glandula quae est in medio cerebri, unde radios emittit per reliquum corpus, operâ spirituum, nervorum et ipsiusmet sanguinis, qui particeps impressionum spirituum eos deferre potest per arterias ad omnia membra : Et memores ejus quod supra dictum fuit de machina nostri corporis, nimirum quod tenuia filamenta nostrorum nervorum ita distribuuntur per singulas ejus partes, ut occasione diversorum motuum qui ibi excitantur ab objectis sensibilibus, aperiant varie poros cerebri ; quod efficit ut spiritus animales qui continentur in cavitatibus illius, ingrediantur variè musculos ; qua ratione possunt movere membra omnibus illis variis modis quibus moveri possunt ; quin etiam quod aliae omnes causae quae possunt diversimodè movere spiritus, sufficiant ad eos deducendos in varios musculos. Addamus hîc glandulam illam quae est praecipua sedes animae, ita suspensam esse inter cavitates quae continent hos spiritus, ut possit moveri ab illis tot variis modis quot sunt diversitates sensibiles in objectis : Sed etiam posse variè moveri ab anima, quae talis est naturae, ut in se tot varias impressiones recipiat, id est tot habeat varias perceptiones, quot accidunt varii motus in hac glande : prout etiam reciprocè machina corporis ita composita est, ut haec glans ex eo solum quod variè movetur ab anima, aut qualicunque alia causa, impellat spiritus qui illam ambiunt versus poros cerebri, qui eos deducunt per nervos in musculos ; qua ratione efficit ut illi membra moveant.