ARTICVLVS XXXVI.
Exemplum modi quo Passiones excitantur in Anima.

Et praeterea si haec figura sit valde inusitata et horrenda, id est si multum similitudinis habeat cum rebus quae ante fuerant noxiae corpori, excitat in anima Passionem Metus, et consequenter Audaciae vel Terroris et Pavoris, secundùm varium temperamentum corporis aut robur animae, et prout quisque antea sese munierit defensione vel fuga contra res noxias, quarum praesens impressio similitudinem refert. Nam id reddit cerebrum ita dispositum in quibusdam hominibus, ut spirituus reflexi ab imagine sic formata super glandem, inde sese conferant partim in nervos illos qui inserviunt vertendo tergo et movendis cruribus ad fugam capessendam, et partim in eos qui dilatant aut contrahunt ita orificia cordis, aut qui agitant ita alias partes ex quibus sanguis ad ipsum mittitur, ut hic sanguis, rarefactus alio modo quam solet, mittat spiritus ad cerebrum qui apti sunt nutriendae et fovendae Passioni Terroris ; id est qui idonei sunt ad apertos tenendos, aut ad aperiendum rursus poros cerebri, qui illos deducunt in eosdem nervos. Nam eo ipso quod hi spiritus ingrediuntur hos poros, excitant specialem motum in hac glande, qui à natura ad id institutus est, ut anima hac Passionem sentiat. Et quia hi pori referuntur praecipuè ad nervulos qui inserviunt dilatandis vel contrahendis orificiis cordis, inde fit ut eam anima sentiat praecipuè tanquam in corde.