ARTICVLVS XXXIX.
Quomodo eadem causa possit excitare diversas Passiones in
variis hominibus.
Eadem impressio quam praesentia objecti terribilis efficit in glande, et quae inducit Terrorem in quibusdam hominibus, potest excitare in aliis Animum et Audaciam : cujus rei ratio haec est, quod omnia cerebra non sint disposita eodem modo, et quod idem motus glandis qui in quibusdam excitant terorem, efficiat in alliis ut spiritus suveant poros cerebri, qui eos deducant partim in nervos qui inserviunt manibus movendis ad sese tuendum, et partim in illos Elzevier, p. 21
Image haute résolution sur Gallica qui agitant et impellunt sanguinem versus cor, eo modo qui requiritur ad producendos spiritus aptos continuandae huic sui defensioni, et retinendae illius voluntati.