ARTICVLVS XL.
Quis sit praecipuus affectus Passionum.
Etenim observandum praecipuum effectum in hominibus omnium Passionum esse ; quòd incitent et disponant eorum animas ad volendum ea quibus sua corpora praeparant : Ita ut sensus terroris eam ad voluntatem fugiendi incitet, audaciae verò ad voluntatem certandi, et sic de aliis.