ARTICVLVS XLI.
Quae sit potentia animae respectu corporis.

Sed voluntas adeo libera est suâ naturâ, ut numquam possit cogi ; Et ex duabus speciebus cogitationum quas in anima distinxi, quarum aliae sunt ejus actiones, nimirum ejus voluntates, aliae ejus passiones, sumendo illud vocabulum in latiori illa significatione quae complectitur omnia perceptionum genera ; Primae sunt absolute in illius potestate, nec possunt nisi indirecte mutari à corpore ; ut è contrario ultimae absolute pendent ab actionibus quae eas producunt, nec possunt aliter quam indirecte mutari ab anima, nisi cum ipsamet earum causa est : Et omnis actio animae in hoc consistit, quod eo ipso solo quod vult aliquid, efficit ut glandula cui arctissime juncta est, se moveat modo convenienti ad producendum effectum qui huic voluntati respondeat.