ARTICVLVS XLV.
Quae sit animae potestas respectu Passionum suarum.
Passiones nostrae nequeunt etiam directè excitari vel auferri per actionem nostrae voluntatis, sed demum indirecte per repraesentationem rerum quae solent jungi passionibus quas habere volumus, et quae contrariae sunt iis quas volumus rejicere. sic ad excitandam in se audaciam, et metum auferendum, non sufficit ejus rei habere voluntatem ; sed incumbendum est considerationi rationinum, objectorum, aut exemplorum, quae persuadent periculum non esse magnum ; plus semper securitatis esse in defensione quàm in fuga ; gloriam et gaudium oriri ex victoria, ex fuga vero nihil praeter aegritudinem et pudorum, ac similia.