ARTICVLVS XLVII.
In quo consistant conflictus quos vulgos imaginatur inter partem
inferiorem et superiorem animae.

Nec alio quàm in repugnantia, quae est inter motus quos corpus per suos spiritus, et anima per suam voluntatem, simul excitare annituntur in glande, consistunt omnes conflictus quos vulgo imaginantur inter partem inferiorem animae, quae sensitiva nominatur, et superiorem quae rationalis est, aut inter appetitus naturales et voluntatem. Nobis enim non nisi una inest anima, quae in se nullam varietatem partium habet : eadem quae sensitiva est, est etiam rationalis, et omnes ejus appetitus volitiones sunt. Error per quem ei imponuntur quasi in scena diversae personae, quae ferè semper sibi mutuò contrariae sint, inde solùm processit, quod non bene distinctae fuerint ejus functiones à functionibus corporis, cui soli tribuendum est id omne quod in nobis potest observari repugnare nostrae rationi : Adeò ut nulla hîc alia lucta fit, nisi quod cum glandula quae est in medio cerebri, possit impelli ex una parte ab anima, et ex alia à spiritibus animalibus, qui nil nisi corpora sunt, ut supra dixi, saepè eveniat ut hae duae impulsiones sint contrariae, et ut fortior impediat effectum alterius. Possunt autem distingui duae species motuum excitatorum à spiritibus in glande ; alii repraesentant animae objecta quae movent sensus, aut impressiones quae reperiuntur in cerebro, et nulla vi utuntur in ejus voluntatem ; alii verò utuntur, nimirum illi qui efficiunt passiones vel motus corporis qui eas comitantur. Et quoad primos, etsi saepe impediant actiones animae, aut impediantur ab illis, attamen quia non directè contrarii sunt, nulla in illis observatur lucta ; sed demum inter ultimos et voluntates quae illis repugnant : Exempli gratia, inter conatum per quem spiritus impellunt glandem ad inducendum animae cupiditatem cujusdam rei, et illum per quem anima eam repellit, voluntate quâ vult eandem rem fugere : Et id praecipuè hanc luctam demonstrat, Elzevier, p. 25
Image haute résolution sur Gallica
quòd cùm voluntas non habeat potestatem directe excitandi passiones, ut jam dictum fuit, cogatur uti arte, et sese applicare succesivè considerationi variarum rerum : unde si accidat aliquem ex illis habere vim mutandi ad momentum cursum spirituum, contingere potest ut quae sequitur eâ vi careat, et cursum suum illico resumant, quia dispositio quae praecessit in nervis, in corde, et in sanguine non est mutata ; quo fit ut anima eodem ferme tempore se impellit sentiat ad eandem rem appetendam et fugiendam. Et inde sumpta fuit occasio imaginandi in illa duas potentias quae inter se pugnent. Attamen potest adhuc quidam conflictus concipi in eo, quod saepè eadem causa, quae excitat in anima aliquam Passionem, excitet etiam quosdam motus in corpore, ad quas anima nihil confert, et quoas sistit aut sistere conatur quamprimum eos observat. Ut experientiâ constat, cùm id quod excitat metum, efficit quoque ut spiritus ingrediantur musculos qui inserviunt movendis cruribus ad fugiendum, et ut voluntas audaciae exercendae eos sistat.