Elzevier, p. 3
Image haute résolution sur GallicaARTICVLVS V.
Image haute résolution sur Gallica
ARTICVLVS V.
Errorem esse credere animam dare motum et calorem corpori.
Quà ratione declinabimus errorem notatu dignissimum, et in quem plurimi lapsi sunt, ita ut putem eum esse primam causam quae impedivit quo minus huc usque bene explicari potuerint Passiones sive Affectus, et alia quae ad animam pertinent. Is verò in eo consistit quod cum omnia cadavera motus ac proinde caloris conspiciantur expertia, creditum sit absentiam animae causam esse cessationis illius motus et caloris. Et sic immeritò persuasere sibi homines nostrum calorem naturalem, et omnes motus nostrorum corporum, pendere ab anima ; Cum è contrario cogitandum potius fuisset, animam cum morimur non discedere nisi quia ille calor cessat, et organa quae inserviunt motibus corporis corrumpuntur.