ARTICVLVS L.
Nullam tam imbecillem esse animam, quae non possit cum bene dirigitur
acquirere potestatem absolutam in suas passiones.

Prodest vero hîc scire, quod ut jam supra dictum fuit, etsi unusquisque motus glandulae videatur connexus esse per naturam singulis ex nostris cogitationibus ab initio nostrae vitae, ailiis tamen per habitum jungi possint : Ut experientia ostendit in verbis quae excitant motus in glande, quae secundùm institutionem naturae nihil animae repraesentant praeter suum sonum cum voce proferuntur, aut figuram suarum literarum cum scribuntur, et quae tamen per habitum qui fuit acquisitus cogitando de eo quod significant, postquam auditus fuerit eorum sonus, aut eorum literae inspectae, solent efficere ut concipiatur haec significatio potius quam figura literarum Elzevier, p. 27
Image haute résolution sur Gallica
aut sonum syllabarum. Prodest etiam scire, quod etsi motus tam glandis quam spirituum et cerebri, qui repraesentant animae certa quaedam objecta, sint naturaliter juncti cum iis qui excitant in illa quasdam Passiones, possint tamen per habitum inde separari, et jungi aliis valdè differentibus ; Imò quod hic habitus possit acquiri per unicam actionem, nec longum usum postulet. Sic cum reperitur ex inopinato res quaedam valdè sordida in cibo qui magno cum appetitu comedebatur, inopinatus ille casus ita potest mutare dispositionem cerebri, ut postea nequeat videri talis cibus nisi cum horrore, cùm antea comederetur cum delectatione. Quin idem in bestiis potest observari : nam etsi ratione careant et forte omni cogitatione, omnes tamen motus spirituum et glandis qui excitant in nobis Passiones, in illis quoque sunt, et inserviunt conservandis et confirmandis, non ut in nobis Affectibus, sed motibus nervorum et musculorum qui eos comitari solent. Sic cum canis videt perdicem, naturaliter fertur ut in eam incurrat ; et cum audit sclopetum displodi, ille strepitus naturaliter eum ad fugam incitat ; attamen ordinario ita instituuntur canes venatici, ut visâ perdice subsistant, et ad displosionis strepitum quem postea audiunt, ad eam currant. Haec autem scire refert, ut quisque contendat regere suos Affectus : Nam cum haud ita magnâ industriâ mutari possint motus cerebri in animalibus ratione destitutis, evidens est id melius in hominibus posse fieri, et eos ispos qui imbecilliores animas habent posse acquirere imperium absolutissimum in omnes suas Passiones, si sat industriae adhiberetur ad eos instituendos et dirigendos.