ARTICVLVS LI.
Quaenam sint primae Passionum causae.

Constat ex superioribus ultimam et proximam causam Passionum animae, non aliam esse quàm agitationem quâ spiritus movent glandulam quae est in medio cerebri. Verum id non sufficit eis à se mutuo distinguendis : Inquirendum in earum origines, et examinandae sunt primae illarum causae. Quamvis autem quandoque possint effici ab actione animae se determinantis ad haec vel illa objecta concipienda ; quin etiam solo corporis temperamento, aut impressionibus quae casu occurrunt in cerebro ; ut accidit cum nos ita vel trites vel laetos sentimus, ut causam hujus tristitiae aut laetitiae nequeamus assignare : Apparet tamen ex praedictis, easdem omnes posse excitari ab objectis quae movent sensus, et haec objecta esse earum causas frequentiores et magis principales. Unde sequitur quod eas omnes reperiendas, sufficiat considerare omnes effectus horum objectorum.