ARTICVLVS LII.
Quinam sit earum usus et quomodo enumerari possint.
Adhaec observo quae movent sensus, non excitare in nobis varios Affectus ratione omnium varietatum quas habent, sed solùm ratione variorum modorum quibus nobis vel prodesse vel nocere, aut in genere ad nos spectare possunt : Et usum omnium Passionum in eo solo consistere, quòd disponant animam ad res eas expetendas, quas natura nobis dictat esse utilies, et persistnedumpersistendum Elzevier, p. 29
Image haute résolution sur Gallica in ea voluntate ; prout etiam eadem agitatio spirituum quae solet eas producer, disponit corpus ad motus qui inserviunt earundem rerum executioni. Ideo qui illas enumeraturus est, debet duntaxat ordine examinare quot variis modis, qui ad nos spectent, possint nostri sensus moveri à suis objectis. Hîc igitur enumerabo praecipuas Passiones, secundùm ordinem quo ita possunt reperiri.