ARTICVLVS VI.
Quaenam differentia sit inter corpus vivens et cadaver.

Ut igitur vitemus hunc errorem, consideremus mortem nunquam accidere vitio animae, sed solummodò quòd quaedam ex principalibus partibus corporis corrumpitur ; et judicemus corpus hominis viventis differre tantùm à corpore hominis mortui, quantum differt horologium aut aliquid automaton (id est alia machina quae sponte movetur) cum rectè dispositum est, et in se habet principium corporale motuum quorum gratiâ elaboratum est, cum omnibus quae ad ejus actionem requisita sunt, ab eodem horologio, vel aliâ machina, cum rumpitur et principium motus ipsius agere cessat.