ARTICVLVS LXII.
Irrisio, Invidia, Commiseratio.
Sed cum nobis proponitur ut pertinens ad alios homines, eos dignos vel indignos illius existimare possumus : Ubi digni illius à nobis reputantur, id nullam in nobis aliam passionem praeter Laetitiam excitat, quatenus nobis volupe est videre res evenire ut convenit : solummodo cum hac differentia, quod Laetitia quae venit ex bono seria sit ; Eam verò quae venit ex malo comitetur irrisio, sed si eos indignos alterutrius existimaverimus, bonum excitat Invidiam, et malum Commiserationem, quae sunt species Tristiae. Quin etiam observandum, easdem