ARTICVLVS VII.
Brevis explicatio partium corporis, et de quibusdam illius
functionibus.

Ut intelligibilis hoc reddam, explicabo hîc paucis totum ordinem quo machina nostri corporis composita est. Nemo est qui jam nesciat nobis inesse cor, cerebrum, stomachum, musculos, nervos, Elzevier, p. 4
Image haute résolution sur Gallica
arterias, venas, et similia. Compertum est quoque alimenta quae comeduntur descendere in stomachum et in intestina, unde eorum succus fluens in jecur et in omnes venas, sese miscet sanguini quem continent, et eo pacto quantitatem illius augent. Illi qui vel fando de Medicina quippiam audiverunt sciunt insuper quomodo cor sit compositum, et quam facile omnis sanguis venarum possit ex vena cava fluere in dextram illius partem, et inde transire in pulmonem per vas quod vocatur vena arteriosa, et tum reverti ex pulmone in sinistram ejus partem, per vas quod nominatur arteria venosa, et tandem inde transire in magnam arteriam, cujus rami per totum corpus diffunduntur. Quin etiam nemo eorum quos Auctoritas Veterum nondum plane excoecavit, et qui oculos aperire voluerunt ad examinandam Hervaei opinionem de circulatione sanguinis, dubitat omnes venas et arterias corporis esse instar rivorum, per quos sanguis indesinenter manat, et quidem citissimè, cursum suum exorsus à cavitate dextra cordis per venam arteriosam, cujus rami per totum pulmonem sunt diffusi, et juncti ramis arteriae venosae, per quam transit ex pulmone in sinistrum latum cordis, tum inde fluit in magnam arteriam, cujus rami per reliquam partem corporis sparsi, juncti sunt ramis venae cavae, qui iterum deferunt eundem sanguinem in cavitatem dextram cordis : Ita ut hae duae cavitates sint instar catarractarum, per quarum unamquamque fluit omnis sanguis singulis circulationibus quas per corpus absolvit. Dein scitur omnes membrorum motus à musculis pendere : et hos muscolos ita sibi mutuo opponi, ut cum quis eorum contrahitur, trahat secum partem eam corporis cui innectitur ; qua ratione musculus illi oppositus simul extenditur. Tum si accidat alio tempore hunc ultimum contrahi, efficit ut primus extendatur et ad se trahat partem cui innexi sunt. Tandem notum est omnes hos motus muscolorum, ut omnes sensus, pendere à nervis, qui sunt instar tenuium filamentorum aut instar parvorum tuborum qui ex cerebro oriuntur, et continent, ut et ipsum cerebrum, certum quendam aërem aut ventum subtilissimum, qui spirituum animalium nomine exprimitur.