ARTICVLVS LXX.
De Admiratione.
Ejus definitio et causa.
Admiratio est subitanea animae occupatio, quâ fertur in considerationem attentam objectorum quae ipsi videntur rara et extraordinaria. Sic autem primum producitur ab impressione quae extat in cerebro, quaeque repreaesentat objectum ut rarum, et per consequens dignum maximâ consideratione ; tum deinde per motum spirituum qui dispositi sunt ab hac impressione, ut magna vi Elzevier, p. 34
Image haute résolution sur Gallica tendant versus locum cerebri in quo est, ad eam ibi corroborandam et conservandam ; prout quoque ab ipsa disponuntur ad transferendum inde in musculos, qui inserviunt retinendis organis sensuum in eodem situ in quo sunt, ut ab illis insuper conservetur, si modo per illos formata fuerit.