ARTICVLVS LXXIV.
Cui usui inserviant omnes Passiones, et cui noceant.
Facilè autem est cognoscere ex iis quae supra dicta fuerunt, utilitatem omnium Passionum in eo demum consistere, quod confirment et perseverare faciant in anima cogitationes quas e bonum est conservare, et quae alioquin facilè possent obliterari : prout etiam omne malum quod efficere possunt in eo situm est, quod confirment et conservent has cogitationes plus quàm expedit, aut alias confirment et conservent quibus immanere bonum non est.