ARTICVLVS LXXVI.
In quo illa nocere possit. Et quomodo ejus defectus possit
suppleri, et corrigi excessus.

Sed saepius evenit ut potius nimis miremur et percellamur, iis rebus observatis quae vel nullam vel ferè nullam considerationem merentur ; quàm ut non satis admiremur : Quod sane omnino potest auferre aut pervertere usum rationis. Idcirco etsi prosit natum esse cum aliqua inclinatione ad hanc Passionem, quod sic disponamur ad acquisitionem scientiarum, debemus tamen postmodum conari eam excutere quantum in nobis est. Nam facile est supplere ejus defectum per reflexionem et attentionem specialem, ad quam voluntas nostra sempre potest obligare intellectum nostrum, cum judicamus rem quae sese offert id exigere. Sed nullum aliud remedium est praevertendae nimiae admirationi, quam acquirere cognitionem plurimarum rerum, et sese exercere in Theoria omnium earum quae rariores et magis inusitatae possunt videri.