Image haute résolution sur Gallica
ARTICVLVS LXXVIII.
Ejus excessum posse abire in Habitum, ubi ejus correctio negligitur.
Etsi verò haec Passio videatur usu minui, quia quò plura occurrunt rara quae miremur, eò magis assuescimus desinere ea mirari, et cogitare caetera omnia quae postmodum offerri possunt esse vulgaria ; Attamen cum excedit, et efficit ut sistatur attentio in sola prima imagine objectorum quae sese obtulerunt, nulla ulteriori cognitione eorum comparatâ, post se relinquit habitum, qui disponit animam ad subsistendum eodem modo in omnibus aliis objectis quae sese offerunt, si modo ei aliquantulum nova appareant. Atque id est quod fovet diutius morbum eorum qui coecè curiosi sunt, id est, qui inquirunt in rara eo solum fine ut ea mirentur, non ut ea cognoscant ; nam paulatim ita fiunt miriones, ut nullius momenti res non minus possint eos detinere, quàm illae quarum inquisitio longè utilior foret.