ARTICVLVS LXXXI.
De distinctione solita fieri inter Amorem Concupiscentiae et
Benevolentiae.

Distinguunt autem vulgo duas species Amoris, quarum prima vocatur Amor benevolentiae, id est qui incitat ad bene volendum rei quam amamus ; Altera vocatur Amor concupiscentiae, id est qui efficit ut rem amatam cupiamus. Sed mihi videtur haec distinctio respicere solum effectus Amoris, non ejus essentiam. Nam quam primum quis se voluntate junxerit cuidam objecto, cujuscunque demum naturae fuerit, benevolentiâ quoque fertur in illud, id est ei quoque voluntate adjungit res quas ipsi convenientes credit, qui unus est ex preaecipuis Amoris effectis. Et, si judicetur bonum fore illud possidere, aut ipsi associari alio modo quam voluntate, appetitur : quod etiam inter frequentiores Amoris effectus censeri debet.