ARTICVLVS LXXXII.
Quomodo Passiones valde differentes conveniant in eo quod
Amoris participes sunt.

Nec etiam opus est distinguere tot species Amoris, quot sunt varia objecta quae possunt amari. Nam, exempli gratia, etsi Passiones quibus ambitiosus fertur ad gloriam, Avarus ad opes, Ebriosus ad vinum, Libidinosus ad mulierem quam vult comprimere, vir honestus ad amicum suum vel suam amasiam, et bonus Pater ad suos liberos, inter se multum differant, tamen in eo quod ex Amore participant similes sunt. Sed quatuor priorum Amor non aliud spectat quam possessionem objectorum ad quae ipsorum fertur Passio, nihilque habent Amoris pro objectis ipsis, sed cupiditatem duntaxat quibusdam aliis specialibus passionibus commixtam. Cum è contrario Amor quo fertur bonus Parens in suos liberos adeo purus sit, ut nihil ab ipsis consequi cupiat, nec eos aliter possidere velit quàm jam habet ; vel illis jungi arctius quam jam est ; sed eos considerans tanquàm alios seipsos, quaerit eorum bonum ut suum Elzevier, p. 39
Image haute résolution sur Gallica
proprium ; quin etiam majori cum curam, utpote cum concipiat se et illos unum totum constituere, cujus melior pars ipse non sit, saepe eorum utilitatem suae praefert, ne metuit se perdere ut eos servet. Dilectio quâ honesti viri prosequuntur suos amicos ejusdem est naturae, etsi rarò ejusdem perfectionis. Ea quoque quâ erga suam Amasiam feruntur multum illius participat, sed etiam aliquantulum alterius.