ARTICVLVS LXXXIII.
De differentia quae est inter simplicem Benevolentiam, Amicitiam,
et Devotionem.

Potest, meo judicio, meliori cum ratione distingui Amor, secundùm existimationem in qua sit res amata ipsiusmet amantis respectu. Nam cum minoris sit à quopiam objectum amoris seipso, simplex est Propensio vel Benevolentia ; cùm amans illud aequè ac se existimat, id vocatur Amicitia ; et cum majoris facit, illa Passio potest nominari Devotio. Ita potest amari flos, avis, equus ; verum nisi mens planè laeva fuerit, Amicitiâ nemo nisi erga homines ferri potest : qui adeo sunt objectum hujus Passionis, ut nemo ita imperfectus detur quin cum ipso perfectissimae amicitiae nexu vinciri nequeat alter, qui putaverit se ab ipso amari, et animam verè nobilem et generosam habuerit ; juxta id quod explicabitur inferiùs in Art. 154 et 156. Quod attinet Devotionem, ipsius principale objectum procul dubio est supremum Numen, erga quod non potest non esse devotus qui illud ut oportet cognoverit. Sed potest quoque Devotio ferri in Principem, in Patriam, in Civitatem ubi habitat, imò in privatum quempiam, quem quis pluris quàm seipsum fecerit. Differentia autem quae inter has tres species Amoris, apparet praecipuè ex eorum effectibus ; Cum enim in singulis amans se consideret ut junctum et unitum rei amatae, semper paratus est deserere minima partem totius quod cum illa constituit, ad conservandam alteram. Unde fit ut in simplici Benevolentia semper amans seipsum praeferat rei amatae ; Sed è contrario in Devotione, adeo semper sibi praefert rem amatam, ut non metuat mori ejus conservandae studio. Cujus saepè visa fuerunt exempla in iis qui sese ultro exposuerunt morti certae pro defensione sui Principis, aut suae Civitatis, imo aliquando pro privati hominibus quibus se speciatim devoverant.