ARTICVLVS LXXXV.
De Complacentia et Complacentia et Horrore.

Unicam tantum distinctionem notatu dignam reperio, quae sit par in utroque : consistit autem in eo quod objecta tam Amoris quàm Odii, possunt repraesentari animae per sensus externos, aut per internos, et propriam suam rationem. Nam vulgo vocamus bonum aut malum, quod sensus nostri interni aut ratio nostra conveniens nobis esse judicat, vel contrarium nostrae naturae ; sed vocamus pulchro aut deforme, quod ita novis repraesentatur per sensus nostros externos, percipuè per visum, qui solus hac in re praepollet caeteris. Unde nascuntur duae species Amoris, is nempe qui fertur in res bonas, et is qui fertur in pulchras, cui nomen Complacentia dari potest, ne cum alio confundatur, vel etiam cum Cupiditate, cui nomen Amoris saepè tribuitur. Et inde nascuntur eodem modo duo genera Odii, quorum alterum refertur ad mala, alterum ad deformis ; et hoc distincionis ergò potest appellari Horror aut Aversio. Verum hîc inprimis notandum, has Passiones Complacentiae et Horroris solere violentiores esse caeteris speciebus Amoris et Odii, quia quod ad animam venit per sensus eam magis afficit, quàm quod illi repraesentatur à ratione ; licet ut plurimum minus habeant veritatis ; adeo ut hae ex omnibus Passionibus magis fallant et diligentius cavendae sint.